Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/13

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

etc. et 41. quid speciatim Bibliothecario Norimb. aperuerit?

R. aperuit per litteras Norimbergensi circiter mense Aprili, quod habeat compositum librum in quo dubia omnia continerentur; scripsit ea intentione, ut si deficeret, ipsum posset juvare, significavit eidem ulterius, ut animaretur ad providendum sibi, quod non ducatur spiritu carnis, sed velit vivere in perpetuo coelibatu; scripsit insuper, quod resolutionem conceperit deficiendi à fide Catholica, non tamen ad quam; sed licet ipse etiam verè ita resolverat, tamen nunquam firme, quia semper timebat, ne poeniteret ipsum facti.

ad Interr. 42. quid et quoties rescripserit?

R. Rescripsit is, si ad ipsos deficeret, esse omni humanitatis officio colendum et hoc aenigmatice dicendo, quod perierit Senecam, sed legibus publicis prohibitam esse extraditionem, si vero ad ipsos venerit, omni humanitatis officio prosequendum.

ad Interr. 43. quid et quoties Cypriano Gotham? et 44. quid et quoties ipse rescripserit?

R. ad Cyprianum scripsit 4. 1mâ vice 9 Martii c. a. 2da cum non haberet responsorias 6, vel 7 septimanas post primas. Ad 2das accepit responsionem quod 1mae sint perditae, et monuit, ut repeteret, repetiit proinde litteras, quibus respondit Cyprianus, quod deberet scribere Hannoveram ad D. Boehmer, Abb.