Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/17

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

et quaesierit missionem in Scotiam, an non ad deficiendum liberius?

R. non quaesivisse missionem ex motivo sic liberius et facilius deficiendi à fide, et apostatandi, quia jam abiecerat cogitationes deficiendi à tempore acceptae ultimae epistolae Cypriani, à quo omnino resolutus erat in Scotiam ad missiones redeundi, ibique permanendi, dum viverent parentes.

ad Interr. 57. An non eum in finem hinc inde collegerit viatica?

R. negat omnino.

ad Interr. 58. Vbi sit viaticum acceptum à Celsiss. quod non fuit repertum inter caetera, quodque restituat quam primum?

R. se perdidisse illud in civitate, praeter aliud adhuc exstans à D. Abbate Fuldensi acceptum.

ad Interr. 59. A quo tempore habuerit seriam voluntatem redeundi in Scotiam ad missiones?

R. ab ultimis litteris Cypriani.

ad Interr. 60. An simul, vel successive et quomodo perdiderit, cur non curaverit publicari, ut solet?

R. se credere successive unum aureum post alium fuisse deperditum, quia saccus erat perforatus, et charta cui involuta erat adhuc in sacco reperta, ideoque se non curasse ut publicaretur, quia forte à pluribus fuerunt inventi, nec scivit, ubi perdiderit.