Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/9

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

(III.)
Commercium Epistolicum.
I.
Ad Bibliothecarium Norimberg. Mörle.

     Summe Reverende, Eximie et celeberrime Vir,
     Domine ac Patrone colendissime!

Anno 1730 Norimbergae cum essem haud sine summa animi voluptate in acceptissimam tanti V[i]ri, quantum te scio, venerorque delatus admi[r]usque cognitionem exposui tum breviter, quibus motivis mens mea a Romana Ecclesia abstraheretur: veram, audito consilio tuo sapientissimo, consultissimum duxi, omnia exactissime ponderaturus, Herbipolim reverti: quare omnes meas curas, et cogitationes eo contuli, ut motiva allicientia ad fidem Romanam invenirem, vel si non invenirem, quae conscientiae satis facerent in fide Romana, saltem quae ipsam everterent detegerem. Itaque omnes libros scriptos pro fide Pontificia tuenda, et pro statuminanda confessione et doctrina Protestantium, quos nancisci poteram, diu multumque evolvi, videlicet, Bellarminum, Becanum, Tannerum antiquos, recentes vero Nicoll de praejudiciis, Arnaldum de Eucharistia, Bossuet de variationibus, et alios Germanos non illos tamen multum hac in palaestra exercitatos adjunxi, quos potui nancisci ex Anglia omnia, summo, quo