Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/34

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Quod quum sic viderem procedere, hodie publicandum curavi me in Cameracensibus scholis posthac latine lecturum; mane in Marchionis legam graece. Et haec de nobis plura fortasse, quam oporteret. De rebus tuis quantum ad nos attinet, curabo tibi omnia expedienda. Tu modo scribe ad me frequentius et longissimas literas, praeterea quae spes mihi offeratur visendae Germaniae; nam nisi ipse huc redeas, tuo amplius commertio carere nequeo. Audivi ex Alsatico ex tuis literis nescio quid sinistri de Joacimo nostro. Quod si forte male accidit, quid est quod amplius in hoc saeculo velimus vivere. O miserandam hominum sortem, o scelus, o fortunae nefas! Sed bene sperare oportet. Tu quidquid est nos certiores reddas velim. Et Jo. Reuchlin Bebeliumque nostros salutes, patrem et fratres amplexeris. Vale mi frater. Quae ad te de oratione nostra scripsi, paucis referas, sed non ex meis verbis, ne suspecta sint utcunque veriora veris tibi narranti, ut in proverbio est. Iterum vale. Pridie Nonas Augusti M. D. XI.

ὰλέανδρος.     


X.
Joannes Kierherus Mich. Humelbergio S.

Salve omnium amicissime Michael. Scripturus ego tuae humanitati fere ambiguus sum, an tibi recensere velim vitae meae post tuum abitum ordinem atque fortunam. Quae quidem adeo varia adversaque mihi contigit, ut tacere melius putem, quam amicos etiam mea acerbitate perfundere. Non nihil tamen infortunia levantur, cum amicis (quibus nos curae esse confidimus) ea detegimus. Solet enim nescio quid nobis tranquillius esse, cum ea quae nobis cor occupaverint, apud amicos expectoramus. Breviter igitur accipe Kierherum post tuum ex Lutetia discessum, multis saepe morbis aliisque adversitatibus exercitum, quod nulli alii rei imputandum censeo, quam quod diutius quam par sit Parisiis morer. Quibus aerumnis etiam illud tribuo, quod non ut sperabam graecarum literarum studium mihi procedit. Quod inter alia gravissime fero. Praecipue quando

Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 34. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/34&oldid=- (Version vom 1.8.2018)