neque utraque Collegii cors auditores caperet. Sed qui auditores? Omnes primae notae: viri consiliarii, Advocati regii, Generales viri, Rectorii satis multi, Theologi, Juris consulti, Primarii, Regentes omnium professionum, ut a curiosis existimentur duo hominum millia interfuisse. Ego re ipsa nunquam vidi neque in Italia neque in Gallia nobilius vel populosius virorum doctorum theatrum. Quod quum quasi praesagirem, orationem composueram non omnino malam. Id autem vel ex eo colligi potest, quod cum duas horas cum dimidiata duraverit (quatuor enim et viginti paginis capiebatur, quas nisi lingua, ut ipse nosti, non admodum tarda suppetias tulisset, vix potuissem horis quatuor percurrere), nullus tamen in tanto aestu, qui tum propter tempus, tum propter hominum anhelitum maxime effervebat, vel minimo nutu audiendi molestiam significavit. Quin imo postquam iam peroraveram, expectabant adhuc attoniti nescio quid. Dubitaveram ego, antequam ad orandum accederem, ne vox in medio me sermone raucior facta relinqueret, quae tamen adeo sese continuit, tali semper tenore processit, ut vix Trachallum potueris mihi comparare. Ob haec omnia ego maximas Deo gratias ago, acturus etiam maiores, si meum Michaelem participem honoris nostri mihi ad tempus saltem concessisset. Sed paene quidpiam omisi, quo te gavisurum esse non parum scio. Nam multa hebraicae, multa etiam graecae linguae testimonia inserui; quum enim mihi poëtices esset defendenda causa sciremque multos doctissimos graece, nonnullos etiam hebraice, quos post tuum discessum novimus, interfuturos, nolui hebraeorum et graecorum poetarum auctoritatum orationem nostram ieiunam esse. Nunc illa ab omnibus penitus ab omnibus desideratur: quod forsan me concitabit, ut illam impressioni demandemus; id si fiat, quam primum ad te transmittetur. Sed ad rem redeo. Haec fuit actionis catastrophe. Ego totus sudore diffluens reliquum diei me continui intra cubiculum, postridie, quamvis Sarbonica disputatio esset, paulo tamen minorem turbam auditorum habui. Declamavi in maximo aestu. In tertia lectione vix significata undecima hora fuerat, et omnia iam erant occupata sedilia, quum tamen hora prima legam.
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 33. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/33&oldid=- (Version vom 1.8.2018)