Angeli Politiani, absoluturus propediem quae indipisci potuimus opera Origenis. Fabrum Stapulensem decus nostrum nondum conveni, quia vix ante semihoram acceperam literas tuas cum diris in hominem (ut pie mens auguratur) immeritum quas illi ostendam in primo congressu. Budeus silet, mussamus omnes. Deus opt. max. pacis et omnis boni auctor et largitor det musis liberius respirandi dieculam. Vale Parisiis Nonis Julii M. D. XII.
Exemplum epistolae cuius in proxima mentio habita est:
Jodocus Badius Ascensius Mich. Humelbergio Ravensburgensium litteratissimo nec minus probo S. D.
Ut quanti te faciam quantumque amem Michael suavissime, luculento significem testimonio, statui te in fronte tot excellentium virorum, qui de re litteraria quam optime meriti sunt compellare, eorumque lucubrationes nocturna diurnaque manu ab illis tornatas et a nobis (studiosis dico bonarum litterarum) omnibus versandas nomini tuo praescribere, quo testificer te illorum, si ad litteras respiciam, persimilem esse, si ad mores urbanos vel principem. Quibus effectum est ut te non vulgariter amem iucundumque sit te in ore et in corde habere plurimum. Proinde etiam animo meo morem gero, dum haec ad te qualiacunque sunt scriptito. Neque enim necessum est eorum laudes anxie colligere, qui totius litteraturae ea sunt lumina, ut quibus non praeluxerint, in tenebris sint oporteat. Sed parcius agam, non enim (quod aiunt) vino optimo est (ut vendibile fiat) hedera. Vale igitur Michael doctissime bonique consule. Ex chalcographia nostra Parisiensi in Vigilia assumptionis Christiparae virginis ac Dominae nostrae. Anno redemptionis humanae M. D. XI.
Mich. Humelbergius R. Christophoro Sertorio theologo S. S.
Libros Jo. Pici Mirandulani hoc nuntio ad te mitto. Is doctius te quam ego hesterna luce de Magia mirabilium
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 39. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/39&oldid=- (Version vom 1.8.2018)