et τρίβω id est frico vel tero. Ego vero non a τρίβω sed a τριβή quod exercitium et studium significat deduci existimo, propterea quod paedotribae teste Aristotele in octavo politicorum et Platone in Gorgia sint magistri olim habiti gymnasiorum, quae non minus animorum quam corporum esse possunt. Tribas insuper tribadis inhoneste esse significationis non ignoro. Paedotriba autem vix credo usquam ad hanc significationem quadrare. Vellem etiam scire, meliusne diceretur paedotriua, ut transtulit Marsilius vel ut vulgo dicimus paedotriba et paenultima longane sit an brevis; ex regulis enim nostris paedotriua producitur, paedotriba corripitur. Item Simler fol. XIIII. secunda pagina de accentu gravi et acuto multa disserens dicit, gravem non dici proprie accentum nec signari, nisi aliquando in consequentia orationis. Quod si verum est, ego non parum erravi, quia dixi Adam, Abraham, Hierusalem, Seraphim et alia similia in fine gravari. Ad quod inductus sum quia crebro ita invenio in contextu orationis. Quid tu de hac re sentias, ad me perscribas quaeso. Hoc enim caput eius grammaticae satis eruditum non ex eo, sed ex Jo. Reuchlin progressum esse multis indiciis coniecturo. Cupio scire postremum hoc unum, ne te obtundam multis ineptiis, quid sentias an Joannes, Jesus, Josephus, Jacobus i in principio vocalis sit, ut tradit Jovinianus Pontanus et quidam alii ex Graecorum imitatione an consonans ad explicandum hebraismum, ut dicit Simler. Ego enim defendo, vocalem esse quod nihil nobis commune sit cum hebraea grammatica exemplisque et quorundam traditione adiutus. Vale atque ad quaesita responde precor et pro vicissitudine totum me tibi devoveo. Ex Tubinga 8 die Maii M D XII.
Mich. Humelbergius Ravenspurgensis Henr. Bebelio Justingensi poetae S. S.[1]
De paedotriba[2] tecum sentio vir carissime.[3] Tametsi paedotribes in corporis maxime exercitio puerorum praeceptor
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 45. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/45&oldid=- (Version vom 1.8.2018)