Zum Inhalt springen

Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/46

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

sit, ars enim ipsa in corporis exercitiis pueros exercens παιδοτριβικὴ dicitur et gymnastices species est, transfertur tamen ἡ παιδοτριβική καὶ παιδοτρίβης ad literarium ludum et exercitium. Unde Aristoteles adulescentes[1] ipsos gymnasticae ad bonam[2] corporis qualitatem et iustam habitudinem, et paedotribicae id est literarum ludo ad animi eruditionem et perfectionem intellectus bonamque operum exequutionem tradendos docet. Etiam gymnasia ipsa exercitii loca, quae tria apud Athenienses fuerunt, Lyceon, Academia, Cynosarges, ab corporum exercitio[3] ad exercitium animorum postea traducta nemo non novit. Et Academia (quae ab Academo heroe, ut Stephanus περὶ πόλεων meminit, nominata est) philosophorum schola dicta, quique Platonis instituto in Academia sermones habere soliti erant ex loci vocabulo nomen habuerunt Academici. Lyceon autem Aristotelem Stagiritem cum peripateticis[4] suis in ambulando disputantibus literarium palaestricum habuit. Apud Cynosarges Suda[5] assertore pueri nothi, qui nec a patre nec a matre civitatis ius[6] habebant, exercebantur.[7] An autem paedotriba seu paedotriua scribendum sit, suo cuique relinquitur iudicio. Qui paedotriua, literae graecae .β. pronuntiationem servant, literam mutant. Solet enim graecorum .β. ac nostrum u proferri. Qui vero paedotriba literam .β. servant, pronuntiationem variant: aliter enim graecorum .β., aliter latinorum .b. enuntiatur, quod vel pueris notum. Utcunque paedotriba magis placet. Quum graecae literae .β. latina haec .b. respondeat, non .u. quae ob graecum hypsilon est inventa, cui ex aequo respondet, ut apud Terentianum invenire est, qui de Graecorum vocalibus dichronis a. i. u. disserens subsequentia carmina scribit.

Tertiam Romana lingua, quam vocant Υ, non habet:
Huius in locum videtur V latina subdita,


  1. adolescentes G.
  2. scilicet G.
  3. ab exercitio corporum G.
  4. Peripatiticis G.
  5. Auch G. hat Suda, soll natürlich Snida heissen.
  6. ius civitatis G.
  7. Von hier aus fehlt der weitere Text bis zu den Schlussworten Vale παιδότριψ puerorum paedagogus, ut Erasmus transtulit: Utitur dictione Lucianus in Misanthropo, ut idem testatur.
Empfohlene Zitierweise:
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 46. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/46&oldid=- (Version vom 1.8.2018)