Seite:OrbisPictus p 007.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

picturis delectari, oculosque his spectaculis libenter pascere. Obtinuisse autem, ut à Sapientiae hortulis terriculamenta tollantur, magnum operae pretium erit.

Secundò, serviet Libellus idem, excitandae, rebus affigendae et semper magis magisque exacuendae Attentioni: quod et ipsum magnum est. Sensûs enim (aetatulae primae duces potissimi, quippe ubi mens ad abstractam rerum contemplationem nondum se elevat) objecta sua semper quaerunt, absentibus illis hebescunt, taedioque sui huc illuc se vertunt; praesentibus autem objectis suis, hilarescunt, vivescunt, et se illis affigi, donec res satis perspecta sit, libenter patiuntur. Libellus ergò hic Ingeniis (vagis praesertim) captivandis, et ad altiora studia praeparandis, bonam navabit operam.

Unde tertium sequetur bonum, ut huc allecti et hâc cum attentione traducti Pueri, Rerum in Mundo primariarum notitiâ per lusum et jocum instruantur. Verbo, Vestibulo et Januae Linguarum amoeniùs tractandis, Libellus hic serviet, quò etiam primariò destinatur.

Si tamen Vernaculis etiam Linguis eum placeat concinnari, alia tria de se promittit bona.

I. Literarum Lectioni faciliùs quàm hactenus addiscendae, stratagema suppeditabit: praesertim eidem praemisso Alphabeto Symbolico, Literarum nempe singularum characteribus, cum appictâ Animalis istius, cujus vocem Litera illa imitatum it, imagine. Ex ipsâ quippe Animalis inspectione vim

Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite VII. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_007.jpg&oldid=- (Version vom 28.4.2018)