Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/394

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
108 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


specialiter reservantes in suo decernimus vigore manere, donec de hiis aliud duxerimus ordinandum personam singularem, que de cetero contra tenorem presentis constitutionis legis nostre antique super hoc edite confederationes, colligationes, conspirationes et pacta huiusmodi inire presumpserint, ultra penam legis eiusdem notam infamie et penam decem librarum auri, civitatem vero vel universitatem in hanc legem nostram similiter committentem centum librarum auri necnon omissionis libertatum et privilegiorum imperialium penas incurrere decernimus eo ipso, medietate pene huiusmodi pecuniarie fisco imperiali, reliqua vero domino districtus, in cuius preiudicium facte fuerint, applicanda.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, nostre imperialis celsitudinis indignationem incursurum se noverit et offensam. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie regis. | Testes huius sunt: illustres Rudolphus dux Saxonie, Bolko Falkembergensis, Iohannes Oppavie et Ratiborie et Bolko Opoliensis duces, necnon nobiles Ulricus de Rosemberg, Sdenko de Sternberg et quamplures alii fidedigni. Presentium sub bulla aurea typario nostre maiestatis impressa testimonio litterarum.

Datum in Sulczbach anno nativitutis Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, VIIII. indictione, VIII. Kalendas Fehruarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

A. Original im Staatsarchiv zu Düsseldorf (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum). Nach einer von der Direktion des Archivs mitgeteilten Abschrift im Apparat der Mon. Germ. Siegel und Siegelfäden nicht mehr vorhanden. Monogramm rechts unten im Texte. Auf der Rückseite: Rm Hertwicus.

B. Neuausfertigung nach dem Register in demselben Archiv (Signatur: Erzstift Urk. zum Datum. Alte Nummer 779). Nach einer gleichfalls von der Direktion übersandten Abschrift ebenfalls im Apparat der Mon. Germ. Siegel abgefallen, doch sind die gelb-seidenen Siegelfäden noch vorhanden. Monogramm wie in A. Auf dem Buge rechts: Sumptum de registro de mandato cesaris Nicolaus Camericensis prepositus. Auf der Rückseite: R. Wilhelmus Kortelangen. Diese Neuausfertigung dürfte nicht vor 1367 hergestellt sein.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 108. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/394&oldid=- (Version vom 1.8.2018)