Urkunde Gerlachs von Mainz über ein Kurfürstenweistum, betreffend die sächsische Kur

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Textdaten
Autor: Gerlach von Mainz
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Urkunde Gerlachs von Mainz über ein Kurfürstenweistum, betreffend die sächsische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 82-85.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 2. Januar 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[82]
19.

Erzbischof Gerlach von Mainz beurkundet ein von dem Kaiser und den Kurfürsten gefundenes Weistum über Kurrechtund Erzmarschallamt Herzog Rudolfs des Älteren von Sachsen und die Vererbung dieser Rechte nach der Primogeniturfolge. — Nürnberg 1356, Januar 2.

Gerlacus Dei gratia sancte Maguntine sedis[K 1] archiepiscopus sacri imperii per Germaniam archicancellarius omnibus in perpetuum. Regimini sancte Maguntine ecclesie auctore Domino presidentes nec non ex privilegio dicte ecclesie nostre in electione regis Romanorum in imperatorem promovendi ius ac vocem eligendi cum ceteris principibus electoribus obtinentes, ad illa dirigenda ac prospere promovenda nos [83] sentimus obnoxios, per que inclitis[K 2] nostris coelectoribus iura et privilegia sua servantur illesa, et per que in presenti tempore tam consulte agitur, quod litigiorum amfractibus, qui in futuro tempore in electionibus Romanorum regum possent emergere, salubriter obviatur, variisque mundi periculis, que circa vacacionem imperii solent occurrere, provisum esse speratur. Sane quia fama communi ac[K 3] testimoniis luce clarioribus a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ac nonnullis aliis fidelibus imperii Romani recepimus, qualiter felicis memorie dominus Albertus, quondam Saxonie dux, illustris principis domini Rudolfi Saxonie ducis sacri imperii archimarescalli genitor, tam quam princeps elector imperii cum consensu, voluntate et voce unanimi aliorum principum coelectorum illius temporis serenissimum quondam dominum Rudolfum Romanorum regem clare recordationis rite et rationabiliter elegit et subsequenter inclitum dominum Adolfum, avum nostrum karissimum, Romanorum regem, ac demum idem dux Albertus Saxonie tractu dierum insignis memorie Albertum Romanorum regem, predicti quondam[K 4] domini Rudolfi Romanorum regis filium, tunc Austrie ducem, iuxta morem et observantiam in electione regum Romanorum, qui sunt ad imperium promovendi, servari conswetam[K 5] cum coelectoribus, qui tunc erant, elegit et post decessum eiusdem Alberti regis eo tempore, quo sacrum imperium periculosis aliquantisper fluctuabat erroribus, sepedictus dominus Rudolfus Saxonie dux hodie in humanis agens, prefati[K 6] domini Alberti quondam ducis Saxonie[K 7] filius, celeberrime memorie gloriosissimum dominum Heinricum quondam Romanorum imperatorem, supradicti[K 8] invictissimi domini nostri domini Karoli Romanorum imperatoris moderni predecessorem et avum, tunc comitem Lucemburgensem, in Romanorum regem elegit, qui post electionem eandem in Romanorum imperatorem fuit sollempniter coronatus, quia eciam, sicut[K 9] per multas orbis regiones nedum manifeste est publicum, verum eciam quasi notorie divulgatum[K 10] et penitus indubitatum existit, quod idem dominus Rudolfus hodie Saxonie dux [84] modernis temporibus iam dictum clarissimum dominum nostrum dominum Karolum, in presentiarum sacro imperio feliciter presidentem, nobiscum tamquam cum archiepiscopo Maguntino[K 11] necnon cum ceteris nostris et suis coelectoribus sollempniter elegit, sicut eciam[K 12] idem dominus noster post electionem huiusmodi in imperatorem per consequens fuit sollempniter coronatus: nos, iuribus et proscriptionibus[K 13] annualibus ac diuturnis dicti ducis Saxonie super dignitate electionis et vocis predictarum[K 14] rite pensatis ac in nostra et aliorum coelectorum nostrorum presencia in medium deductis ac multa deliberacione discussis, que videlicet ipse nunc et temporibus preteritis habuit et ex successione paterna obtinere dinoscitur ac legittime possidere, sano et provido primum quidem antedicti serenissimi principis domini nostri domini Karoli imperatoris moderni, deinde nostro et aliorum principum coelectorum nostrorum tam ecclesiasticorum quam secularium deliberato accedente consensu, necnon aliorum principum, comitum, baronum et procerum sacri imperii communicato consilio, futuris cupientes prudenter obviare periculis et suspectus pro posse succidere dubiorum, ut videlicet ius, honor, dignitas, vox et potestas electionis huiusmodi sepedicto[K 15] domino Rudolfo Saxonie duci et eius heredibus illesa perpetuis temporibus incommutabiliter observentur ac permaneant illibata, auctoritate nostra, qua sicut archiepiscopus Maguntinus et princeps elector fungimur, post declaracionem, decretum et imperialem disposicionem prefati domini nostri, quibus ipse imperialibus litteris predictis dubiis occurrisse dinoscitur, declaramus et dicti domini nostri Karoli tamquam Romanorum imperatoris et regis Boemie ac virtute regni et corone Boemie principis electoris et omnium electorum nostrorum accedente consensu decernimus[K 16] ac deliberato sollempnis curie consilio diffinimus[K 17]: quod memoratus dominus Rudolfus Saxonie dux tamquam dux Saxonie ac sacri imperii archimarescallus et nemo alius sub tali nomine seu tytulo verus et legitimus in electione regis Romanorum elector princeps censeatur et sit[K 18] realiter, ut existit, sibique tamquam tali competat, ut in [85] veritate competit, vox, ius et potestas in electione regis Romanorum in imperatorem promovendi, et postquam esse desierit, ex tunc, quia primogenitus eius ab hac luce migravit, filio eius seniori legittimo dumtaxat layco, et, illo non exstante[K 19], eiusdem filii senioris primogenito legittimo similiter[K 20] layco vox, ius et potestas predicta libere competat eligendi[K 21]. Si vero ipsius filium seniorem absque heredibus legitimis masculis laycis seu layco mori contingeret, ex tunc vox, ius et potestas iamdicta ad seniorem fratrem per veram paternalem lineam sepedicti domini Rudolfi moderni ducis Saxonie descendentem, et deinde ad illius primogenitum similiter laycum devolvatur, talisque successio et devolutio vocis, iuris et potestatis premissarum in ducibus Saxonie laycis per iamdictam veram legittimam lineam paternalem ex ipso domino Rudolfo moderno duce Saxonie[K 22] descendentibus perpetuis debeat temporibus observari, ea tamen condicione, ut, si prefatum laycum seniorem, relictis heredibus masculini sexus defectum etatis patientibus, mori contingeret, tunc frater senior eiusdem filii senioris in principatu, voce, iure et potestate predictis et in omnibus aliis tutor et administrator existat, donec etatem decem et octo annorum expleverit, quam etatem idem dominus noster dominus imperator auctoritate imperiali legittimam fore statuit et decrevit, qua consecuta sibi dignitatem, principatum vocemque ius et potestatem huiusmodi et omnia[K 23] ab ipsis dependentia teneatur protinus assignare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.

Datum Nüremberge[K 24] sabbato quod fuit in crastino circumcisionis Domini anno eiusdem Domini MCCCLVI.

Das Original ist anscheinend verloren. Für die Herstellung des vorstehenden Textes wurden benutzt:

1. Mainz-Aschaffenburger Ingrossaturbuch 4 im Kreisarchiv zu Würzburg, f. 168-169 nach Abschrift Weizsäckers; 2. Mainz-Aschaffenburger Ingrossaturbuch 3, ebendas., f. 318'-319' nach Kollation Weizsäckers; 3. Druck bei Gudenus, Codex dipl. Mogunt. III, p. 396 sqq.

Eine fast wörtlich gleichlautende Urkunde stellte Ludwig der Römer am 8. Januar aus. Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden (B); zwei stärker abweichende der Erzbischöfe von Trier (T) und Köln (C) vom 8. und 9. Januar s. unten Nr. 24.

Textkritische Anmerkungen

  1. s. M. 3.
  2. in cūctis 1.
  3. et 3.
  4. fehlt 3.
  5. consuetum 3.
  6. pred; 3.
  7. S. d. 3.
  8. fehlt 3.
  9. sicud 1. 2.
  10. so 3; dimulgatum 1. 2.
  11. Moguntino 2.
  12. et 3.
  13. so irrig 1. 2, aber auch C. T; prescriptionibus 3. B.
  14. so 3; predictorum 1. (2?).
  15. sepedicte 3.
  16. decrevimus 1. 2.
  17. diffinivimus 1. 2.
  18. sic 2. 3.
  19. existente 3.
  20. filio (statt similiter) 3.
  21. elegendi 1. 2.
  22. statt moderno - Saxonie Lücke in 3.
  23. alia fügt hinzu 3.
  24. Nuremberg 3.