Karls IV. sog. Goldene Bulle für Sachsen

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Karls IV. sog. Goldene Bulle für Sachsen
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 118-124.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 27. Dezember 1356
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[118]
31.

Karl IV. beurkundet die Belehnung Herzog Rudolfs des Jüngeren mit dem Herzogtum Sachsen, der Kur und dem Erzmarschallamte und bestätigt die seinen Vorgängern erteilten Privilegien (sog. goldene Bulle für Sachsen). — Metz 1356, Dezember 27.

| In nomine sancte et individue Trinitatis | feliciter amen.
| Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus | et Boemie rex. | Ad perpetuam rei memoriam. | Quamvis sublimitas dignitatis cesaree, in qua conditor orbis omnipotens nos sola sue pietatis clemencia collocavit feliciter, mentem nostram urgeat et amoneat incessanter, ut cura pervigili et sollicitis laborum studiis a nostris et imperii sacri fidelibus amputemus incomoda eisque amenitatem desiderate pacis salubriter ministremus, [119] ferventiori tamen affectu cor nostrum accenditur penes ea, que sacri imperii decus et illustres ipsius electores principes quadam singularitate conspiciunt, quos generis nobilitas, virtutum insignia ac continuata fides pre ceteris laudabilius recommendant. Nam ad illorum magnificacionem maiestatem nostram merito decet intendere, in quibus sacri imperii status, velud in columpnis fortissimis, titulis sublimibus et sinceritate fidei solempniter conservantur. Sane, sicut alias a principibus,comitibus, baronibus, proceribus et nobilibus multisque aliis nostris et imperii sacri fidelibus informacionem certam nostra recepit serenitas et testimonia luce clariora, qualiter felicis memorie illustres Albertus quondam Saxonie dux, avus illustris Rudolfi moderni Saxonie ducis sacri imperii archimarescalli, principis et avunculi nostri dilecti, velud archimarescallus sacri imperii et verus princeps elector, accedente unanimi consensu, voluntate et votis aliorum suorum coelectorum principum recolende memorie, serenissimos quondam Rudolfum, Adolfum et Albertum, ipsius Rudolfi filium, ducem Austrie, Romanorum reges predecessores nostros quadam ordinata consequencia rite et racionabiliter ac iuxta debitam observacionem sacri Romani imperii in Romanos reges elegerit ad imperatoriam celsitudinem promovendos; et post mortem ipsius Alberti Romanorum regis, dum sacrum imperium variis aliquamdiu fluctuaret erroribus, Rudolfus quondam Saxonie dux, dicti ducis Alberti filius et moderni Rudolfi Saxonie ducis pater, celebris ac recolende memorie dominum Heinricum, avum nostrum dilectum, cum suis coelectoribus in Romanum regem elegisse dinoscitur, qui post eandem eleccionem adeptus fuit feliciter imperatoriam dignitatem; cumque manifestissimum sit et longe lateque lucidissime divulgatum nec in dubium umquam revocari valeat, quomodo eciam dictus Rudolfus quondam Saxonie dux, avunculus noster dilectus, moderni Rudolfi ducis Saxonie pater, hoc felici nostro tempore cum ceteris suis coelectoribus principibus nos in Romanum regem elegit solempniter, sicut eciam post eandem suam et aliorum suorum coelectorum principum eleccionem in imperatorem Romanum sumus promoti et auspice Deo feliciter coronati, prout omnia et singula hec multorum principum et fide dignorum testimoniis firmissime sunt fulcita: ideo [120] prefati Rudolfi moderni Saxonie ducis sacri imperii archimarescalli et principis electoris, avunculi nostri dilecti, tam claro manifestoque et notorio iure considerato, inspecto et pensato diligencius, quodque prefati Albertus et Rudolfus quondam Saxonie duces, avus et pater eius, diuturna temporum prescripcione habuerunt et possiderunt legitime, prout eciam ipse in presenti ad instar eorum ex successione paterna et hereditaria habere dinoscitur et iusto titulo possidere in electione Romani regis in imperatorem promovendi, sano venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium electorum principum sacri imperii consilio et assensu accedente necnon aliorum plurimorum ecclesiasticorum et secularium principum, comitum, baronum, procerum et nobilium, fidelium nostrorum communicato consilio, volentes auxiliante Domino futuris obviare periculis et erroribus ac materiam succidere et tollere omnium dubiorum, in eo videlicet, quod ius, vox, dignitas et potestas eligendi Romanum regem moderno Rudolfo Saxonie duci sacri imperii archimarescallo et principi electori, avunculo nostro dilecto, heredibus et successoribus suis legitimis illesa perpetuo ac incommutabilia permaneant illibataque et irrefragabilia conserventur, statuimus et imperiali sanccimus edicto perpetuis temporibus valituro, decernimus quoque et declaramus ex certa scientia et de plenitudine imperatorie potestatis, quod antedictus Rudolfus Saxonie dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius preter eum velud Saxonie dux sacri Romani imperii archimarescallus verus et legitimus princeps elector existat, sicut eciam iure existit, sibique competat, prout vere competit, vox, ius, auctoritas et potestas eligendi in eleccione Romanorum regis, quociens emerserit, ad imperatoriam maiestatem promovendi, eo precipue, quod sibi velud vero heredi et successori legitime post obitum sui patris ducatum et comitatum palatinum Saxonie ac archimarescalliam sacri imperii necnon omne ius devolucionis ducatus Lunemburgensis, quod nobis competit vel quomodolibet competere posset in futurum, cum omnibus et singulis eorum principatibus, terris, dominus, proprietatibus, vasallagiis et universis ac singulis pertinenciis, libertatibus, iuribus et utilitatibus, in quibuscumque consistant, quibusve specialibus nominibus valeant nuncupari, adhibitis [121] cerimoniis debitis et consuetis in civitate Metensi in omnium electorum ac aliorum plurimorum principum, comitum, baronum, procerum et nobilium presencia in feudum nobile et insigne contulimus et ipsum solempniter investivimus de eisdem, ipse quoque in die nativitatis Christi, in prefata civitate, dum solempnem imperialem nostram celebraremus curiam in reverendissimi in Christo patris domini Petragoriczen(sis) sacrosancte Romane ecclesie cardinalis, illustris Karoli ducis Normandie et aliorum multorum principum ecclesiasticorum et secularium presencia iuxta sui officii debitum velud ceteri electores principes coram nostra maiestate cerimonialiter et ea decencia, prout tenebatur facere, ministravit. Et ne inter heredes et successores ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum, questionum aut litium exurgant materie temporibus affuturis, decernimus et imperiali statuimus edicto: quod post eius obitum primogenitus filius ipsius vel eodem decedente, antequam filios procrearet, secundogenitus seu senior ordine geniture laycus dumtaxat in prescriptis principatibus et officio marescallie cum omnibus suis dominiis, iuribus et pertinenciis sibi succedat, et quod eidem vox, ius, auctoritas et potestas competat, quociens necesse fuerit, Romanum regem eligendi. Si vero prefatum Rudolfum modernum Saxonie ducem sine legittimis masculini sexus heredibus laicis de lumbis eius procreatis mori contingeret, extunc principatus, vox, ius, auctoritas et potestas eleccionis huiusmodi modo premisso ad seniorem fratrem eius per veram paternalem lineam descendentem, et ab eodem ad primogenitum seu seniorem filium eiusdem, eodemque sine legitimis masculini sexus heredibus laicis decedente ad illustrem Albertum, filium Ottonis quondam ducis Saxonie, fratris moderni Rudolfi Saxonie ducis, et ad eiusdem seniorem filium, eoque sine masculini sexus heredibus decedente ad proximiorem heredem secundum lineam paternalem laicum dumtaxat devolvi debet pleno iure. Et talis successio ac devolutio dehet, ut premittitur, in omnibus prescriptis sine innovacione perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari sub condicione infrascripta, ita videlicet, quod si aliquem ex eis modo predicto ab hac luce migrare contingeret, qui masculini sexus heredes legitimes laicos post [122] se relinqueret in annis etatis debite defectum pacientes, extunc senior frater eiusdem morientis seu defuncti fidelis tutor et administrator eiusdem iuvenis, ad quem prescripta iure devolventur, esse debet, donec ad etatem legitimam ipsum continget pervenire, et eadem assecuta dignitatem, vocem, ius, auctoritatem et potestatem eleccionis Romani regis et omnia ac singula alia ab ipsis dependencia idem tutor sine difficultate, renitencia et exceptione contraria debebit et tenebitur iuveni suo fratrueli protinus assignare. Etatem quoque legitimam pro habicione et regimine vocis, iuris, auctoritatis et potestatis in electione Romani regia decem et octo annorum censeri statuimus et haberi. In principatibus vero gubernandis etatem per leges divorum imperatorum et regum Romanorum predecessorum nostrorum recolende memorie diffinitam decrevimus omnimode observandam. Preterea, ne super voce, iure, auctoritate et potestate eleccionis huiusmodi et ducatu, principatibus ac officio archimarescallie predictis ullo umquam tempore futuro[K 1] dubia oriri, scandala suscitari seu novitates attemptari valeant, imperiali auctoritate et de imperatorie potestatis plenitudine declaracionem nostram modo prescripto auctorizamus, approbamus, ratificamus et de certa sciencia in omnibus et singulis suis punctis, clausulis, sentenciis et articulis confirmamus, supplentes nichilominus de prefate imperatorie potestatis plenitudine omnem defectum, si quis in premissis ex defectu verborum, sentenciarum obscuritate, obmissione solempnitatis seu alio quovis modo nunc aut futuris temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege vel statuto publico aut privato plenam et expressam de his in presenti litera de iure fieri oporteret quomodolibet mencionem. Quibus omnibus et singulis, in quantum premissis vel eorum alicui contraria esse possent aut preiudicium aliquod generare, de prescripte imperatorie potestatis plenitudine omnimode derogamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre infeudacionis, auctorizacionis, approbacionis, ratificacionis et confirmacionis paginam infringere vel ei ausu temerario quomodolibet contraire, sub pena mille marcarum puri auri, quas ab eo, qui contravenire presumpserit, irremissibiliter [123] exigi volumus, quocienscumque contraventum fuerit, et earum medietatem fisco imperialis nostre camere, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Cumque omnia et singula premissa velud Romanus imperator statuenda et ordinanda duxerimus ac solempniter decernenda, ea eciam et eorum quodlibet ut rex Boemie sacri imperii archipincerna et princeps elector ex causis et racionibus legitimis superius expressatis ratificamus et approbamus ac eisdem et eorum cuilibet nostrum benivolum consensum adhibemus. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boem(ie) regis. | Testes huius rei sunt: ven(erabilis) Boemundus Treverensis per Galliam et regnum Arelaten(se), Gerlacus Moguntinensis per Germaniam et Guilhelmus Colonien(sis) per Italiam archiepiscopi sacri Romani imperii archicancellarii, illustres Rupertus senior palatinus comes Reni archidapifer et dux Bavarie, Ludwicus dictus Romanus marchio Brandemburg(ensis) archicamerarius, sacri Romani imperii principes electores, ven(erabiles) Iohannes Argentinensis, Ademarius Metensis, Berangarius Tullensis, Hugo Wyrdunensis et Heinricus Lubuczensis episcopi, Henricus Fuldensis, Androinus Cluniazensis abbates, illustres Rupertus iunior comes palatinus Reni et Bavarie[K 2], Wilhelmus Iuliacensis et Iohannes Magnopolensis duces, Fridricus marchio Mysnensis, necnon spectabiles Burchardus burgravius Magdeburgensis, magister imperialis nostre curie, Albertus Nuremburgensis burgravius, Heinricus de Scwarczpurg, Iohannes de Kaczenelbogen, Walramus de Spanheim, Fridricus de Leyningen, Heinricus de Veldencz, Albertus de Anhalt, Burchardus et Iohannes de Recz comites et alii quamplures principes, comites, barones, nobiles et fideles nostri et sacri Romani imperii supradicti.

Presencium sub bulla aurea typareo imperialis nostre maiestatis impressa testimonio literarum.

Datum Metis anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, indiccione decima, VI° Kal. Ianuarii, regnorum nostrorum anno undecimo, imperii vero secundo. [124] Ego Iohannes Dei gracia Luthomuschlensis episcopus, sacre imperialis aule cancellarius, vice reverendi in Christo patris domini Gerlaci Moguntini archiepiscopi, sacri imperii per Germaniam archicancellarii, recognovi.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach Abschrift von F. Kern im Apparat der Mon. Germ. Goldbulle an gelber Seidenschnur. Auf dem Buge: Per dominum imperatorem Iohannes de Glacz. Auf der Rückseite oben: Rm. Iohannes. — Böhmer-Huber Nr. 2561.

Textkritische Anmerkungen

  1. futura Or.
  2. sc. dux.