Privileg Karls IV. für Rudolf den Älteren über die sächsische Kur (Dez. 1355)

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Textdaten
Autor: Karl IV.
Illustrator: {{{ILLUSTRATOR}}}
Titel: Privileg Karls IV. für Rudolf den Älteren über die sächsische Kur
Untertitel:
aus: Quellen und Studien zur Verfassungsgeschichte des Deutschen Reiches in Mittelalter und Neuzeit, Band II., Heft 2, S. 79-82.
Herausgeber: Karl Zeumer
Auflage:
Entstehungsdatum: 29. Dezember (1355)
Erscheinungsdatum: 1908
Verlag: Hermann Böhlaus Nachfolger
Drucker: {{{DRUCKER}}}
Erscheinungsort: Weimar
Übersetzer:
Originaltitel:
Originalsubtitel:
Originalherkunft:
Quelle: Google-USA*, Kopie auf Commons
Kurzbeschreibung:
Wikipedia-logo-v2.svg Artikel in der Wikipedia
Eintrag in der GND: {{{GND}}}
Bild
[[Bild:|250px]]
Bearbeitungsstand
fertig
Fertig! Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle Korrektur gelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Um eine Seite zu bearbeiten, brauchst du nur auf die entsprechende [Seitenzahl] zu klicken. Weitere Informationen findest du hier: Hilfe
Indexseite


[79]
18.

Karl IV. beurkundet von neuem, daß Rudolf der Ältere als Herzog von Sachsen und Erzmarschall rechtmäßiger Inhaber des Kurrechtes sei, und daß dieses Recht nach der Primogeniturfolge vererbt werden solle, regelt in bezug auf dieses Vormundschaft und Mündigkeitstermin und gibt zugleich seine Zustimmung als Kurfürst. — Nürnberg 1355, Dezember 29.

In nomine sancte et individne Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. Etsi sollicitudo dignitatis cesaree, in qua nos conditor orbis omnipotens ex sola dignacionis sue bonitate dignatus est collocare, incessanter nos urgeat et frequenter admoneat jugiter esse sollicitos et voluntarios subire labores, quemadmodum a nostris et imperii Romani fidelibus amputemus incomoda et pacis eis et quietis compendia ministremus, fervenciori tamen affectu in illis exercendis cor nostrum accenditur, que sacri decus imperii et inclitos principes ipsius imperii electores quadam specialitate concernunt; nam ibi tanto nos ardencius decet intendere, quanto nobis constat evidencius in eorum precellencia sacri imperii magnificenciam alcioribus tytulis et honoribus decorari. Sane quia sufficienter sumus edocti ac a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ceterisque imperii Romani fidelibus experienciam et testimonia luce recepimus clariora, qualiter felicis memorie … Albertus condam Saxonie dux, pater illustris Rudolfi ducis Saxonie sacri imperii archimarischalli, avunculi et principis nostri dilecti, tamquam sacri imperii elector cum consensu, voluntate et voto unanimi aliorum principum coelectorum pie recordacionis inclitum condam Rudolfum Roman(orum) regem, predecessorem nostrum, rite et racionabiliter olim elegit et subsequenter divum Adolfum Roman(orum) regem, ac demum idem dux Albertus, avunculus noster, clare memorie … Albertum Roman(orum) regem, dicti Rudolfi condam regis Roman(onim) filium, tunc Austrie ducem, racionabiliter et iuxta sacri imperii observanciam et ritum elegit et post mortem ipsius Alberti regis, dum sacrum Imperium aliquantisper variis fluctuaret erroribus, prefatus Rudolfus Saxonie dux, avunculus [80] noster carissimus, dicti Alberti ducis condam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie divum Heinricum avum nostrum dilectum, cum coelectoribus suis illius temporis in Roman(orum) regem elegit, qui post eleccionem eandem in Roman(orum) imperatorem extitit solempniter coronatus. Manifestum insuper et longo lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfos hoc felici nostro tempore nos in regem Roman(orum) elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelectorum suorum electionem in imperatorem Roman(orum) fuimus feliciter auspice Deo et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fidedignorum testimonio fulciuntur: hinc est, quod predicti avunculi nostri dilecti ducis Rudolfi tam claro, tam manifesto tamque notorio iure multa deliberacione pensato et diligenter inspecto, quod idem diuturna temporum prescripcione habuit et possedit et hodie ex successione et hereditate paterna in eleccione regia Roman(orum) in imperatorem promovendi possidere dinoscitur et habere, sano venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum accedente consilio et consensu necnon aliorum principum, comitum, baronum et procerum nostrorum communicato consilio, futuris cupientes auxiliante domino obviare periculis et materiam succidere dubiorum, ut videlicet ius, vox et dignitas seu potestas huiusmodi sibi et suis heredibus ac successoribus illesa perpetuo incommutabiliter conserventur et permaneant illibata, irrefragabiliter statuimus et edicto imperiali presenti perpetuis valituro temporibus decernimus et eciam declaramus ex certa nostra scientia de plenitudine imperatorie potestatis: quod antedictus Rudolfus dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius tamquam Saxonie dux et sacri imperii archimarischallus verus et legitimus princeps elector existat, sicut existit, sibique competat, sicut et competit, vox, ius et potestas eligendi in eleccione regis Roman(orum) in imperatorem promovendi. Et ne inter heredes ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum aut licium consurgant materie, decernimus et hoc imperiali edicto statuimus, quod post eius obitum, quia primogenitus ipsius ah hac luce migravit, filio seniori eiusdem Rudolfi ducis avunculi nostri layco durntaxat, illo quoque [81] non extante eiusdem filii senioris primogenito similiter layco vox et ius predictum seu potestas competat eligendi. Si vero ipsius filium seniorem absque heredibus masculis legitimis laycis seu layco mori contingeret, extunc vox et ius seu potestas eleccionis huiusmodi ad seniorem fratrem laycum per veram paternalem lineam ab ipso nostro avunculo descendentem et deinde ad illius primogenitum laycum devolvatur, et talis successio ac devolucio in voce, iure et potestate premissis in ducibus Saxonie perpetuis temporibus observetur, ea tamen condicione, ut, si talem primogenitum relictis heredibus masculini sexus defectum etatis pacientibus mori contingeret, tunc frater senior eiusdem primogeniti tutor et administrator existat, donec ad legitimam etatem perveniat, qua consequta sibi dignitatem, principatum vocemque, ius et potestatem et omnia ab ipsis dependencia teneatur protinus assignare. Etatem quippe legitimam in voce eleccionis Roman(orum) regis decemetocto[K 1] annos censeri statuimus; in principatu vero gubernando circa etatem ipsam leges anteriorum imperatorum Roman(orum) et regum predecessorum nostrorum decernimus observari. Preterea, ne super iure eleccionis huiusmodi in ducatu seu principatu Saxonie ullo umquam tempore dubium aliquod oriatur vel scandalum suscitetur seu novitas attemptetur, auctoritate imperiali de prefate nichilominus imperialis plenitudine potestatis declaracionem nostram et decretum huiusmodi approbamus, ratificamus et ex certa sciencia nostra in omnibus et singulis punctis, articulis et sentenciis confirmamus, supplentes insuper de prefate imperialis potestatis plenitudine ex certa sciencia omnem defectum, si quis in presenti privilegio nostro ex obscuritate forte sentenciarum vel defectu verborum aut solempnitatis obmissione seu alio quovismodo nunc aut futuris perpetuis temporibus inveniretur admissus, eciam si quacumque lege vel statuto publico vel private cautum existat plenam et expressam talium debere fieri mencionem. Nos enim omnibus et singulis, qui contra premissa fieri possent, ohjectibus quoad omnia puncta superius tacta esse volumus totaliter derogatum et auctoritate imperiali prefata omnimode derogamus. [82] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem nostram et penam mille marcarum auri, quarum medietas erarii nostri seu imperialis fisci, reliqua vero dicti ducis et heredum suorum lesorum usibus applicetur, eo ipso tociens, quociens contrafecerit, se noverit irremissibiliter incursurum. Cum autem premissa omnia et singula tanquam Roman(orum) imperator statuenda et ordinanda duxerimus et solempniter decernenda, ea nichilominus omnia et eorum quodlibet ut rex Boemie sacri imperii archipincerna et princeps elector ex causis et racionibus superius expressatis ratificamus, approbamus et nostrum eis ac eorum cuilibet benivolum adhibemus consensum pariter et assensum. Presencium sub imperialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum.

Datum Nurinberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, indictione IX°, IIII° Kalendas Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach Abschrift von R. Salomon im Apparat der Mon. Germ. Siegel und Schnüre fehlen. Auf dem Buge: Per dominum Iohannem Luthomuschlensem episcopum cancellarium Nicolaus de Chremsir. Auf der Rückseite: R. Hertw[icus]. - Böhmer-Huber Nr. 6860.

Textkritische Anmerkungen

  1. Von anderer Hand in vorher gelassener Lücke nachgetragen.