Seite:Urkunden und Akten aus dem Archiv der Klarissen zu Neuss.djvu/76

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
247.

1683 November 2.

Johann Lauter genannt Hammecher überträgt dem Klarenkonvent gegen 200 Thaler, die er 1665 von diesem entliehen hat, aber nicht verzinsen kann, 3 Morgen Stockbroich in der Herrschaft Horst.

Or. Pp. unterschrieben Hen. Sprenger, Notar.

248.

1685 September 15.

J. H. Anethan, Suffragan und Generalvikar zu Köln, bestätigt ein Beneficium mit 5 Messen in der Klarenkirche.

Johannes Henricus Anethan dei et apostolicae sedis gratia episcopus hierapolitanus serenissimi et reverendissimi archiepiscopi ac principis electoris colonieusis domni nostri clementissimi d. Maximiliani Henrici utriusque Bavariae ducis etc. suffraganeus et in spiritualibus per civitatem et dioecesin coloniensem vicarius generalis nec non praeses consilii ecclesiastici, metropolitanae electoralis et collegiatae illustris d. Gereonis ecclesiarum colon. respective scholasticus atque canonicus presbyter capitularis etc. universis et singulis praesentes nostras litteras conspecturis et lecturis salutem in domino sempiternam. Officii in spiritualibus vicariatus generalis ab altememorata serenissima sua celsitudine electorali clementissime nobis concrediti ratio praeprimis postulat, ut iis christifidelium votis sedulo intendamus, quae ad maiorem dei gloriam eiusdemque divini nominis cultum cum pietatis incremento et animarum salute congrue promovendum tendere dignoscuntur iisdemque, dum a nobis petitur, quantum in domino possumus, libenter suffragemur, prout codsideratis temporum ac locorum circumstantiis conspicimus salubriter expedire. Oblata siquidem nobis nuper pro parte abbatissae et conventualium ordinis s. Clarae in civitate novesiensi archidioecesis coloniensis petitio continebat, qualiter antefata abbatissa et complures aliae eiusdem conventus religiose professae moniales id, quod iuncta singulari parsimonia ex annuo de permissu superiorum suorum sibi indulto censu victalitio sive peculio[1] multis retro annis reliquum fuit, sollicite conservarint indeque septingentos daleros imperiales summae capitalis diversis in locis nobis designatis erga sufficientem cautionem ad annuos proventus elocaverint atque de simili superiorum suorum sive patris provincialis permissu et assensu pro divini cultus in ecclesia sua augmento et ipsa quidem antefata abbatissa Anna Richmudis ab Herrestorff nuncupata pro diebus dominicis hora septima ad honorem s. trinitatis cum collecta de eadem s. trinitate in summo altari,


  1. Der sogenannte Spielpfennig oder ein bei dem Eintritt einer Nonne von dem Verwandten angewiesenes Sondereinkommen.