Seite:Urkunden und Akten aus dem Archiv der Klarissen zu Neuss.djvu/77

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

item feria quinta de venerabili sacramento cum collecta pro defunctis eadem hora septima et in eodem altari, ac tum Anna et Gertrudis sorores de Lovenich eiusdem conventus professae pro feria tertia etiam hora septima de immaculata conceptione b. Mariae virginis cum collecta pro defunctis, ac tum Clara Cornelia et Maria Magdalena Mafey etiam sorores et antedicti conventus professae moniales pro diebus sabbathinis pro fidelibus defunctis in altari s. Clarae perpetuis futuris temporibus fundare, stabilire ac dotare constituerint seu iam fundarint, stabilirint atque dotarint, quam quidem fundationem insuper Gudula et Helena ab Herrestorff ibidem professae moniales supradicti conventus summa capitali bis centum similium dalerorum pro sacro feria secunda hora septima in summo altari pro defunctis suis parentibus et consanguineis cum collecta pro defunctis — reservato tamen sibi quoad vixerint usufructu dictae sortis — augere et amplificare intendant seu iam auxerint et amplificaverint, uti in transfixis his earundem litteris plenius continetur, humili cum instantia nobis supplicantes, quatenus fundationem et dotationem suam huiusmodi autoritate archiepiscopali ordinaria admittere et approbare ac perpetuae firmitatis robore communire nec non in beneficium perpetuum simplex ecclesiasticum cum onere superius insertorum hebdomadalium sacrorum sive titulum ordinationis pro honesto et idoneo clerico creare, erigere atque instituere dignaremur. Quocirca nos habita de praemissis sufficienti informatione pium ac laudabile hac in parte desiderium ac zelum antefatae abbatissae et conventualium congruo favore prosequi cupientes precibus earum desuper nobis humiliter factis inclinati antememoratam sacrorum fundationem et dotationem autoritate archiepiscopali nobis data et qua hac in parte fungimur ordinaria admittendam, laudandam et approbandam perpetuaeque firmitatis robore communiendam atque in beneficium perpetuum simplex ecclesiasticum cum onere supra expressorum sacrorum in summo altari respective et s. Clarae celebrandorum creandam, erigendam et instituendam duximus, prout respective admittimus, laudamus et approbamus nec non creamus, erigimus et instituimus in dei nomine per praesentes, ius nominandi seu praesentandi personam idoneam et in ea aetate constitutam, ut infra annum ad presbyteratus ordinem promoveri possit, a nobis seu pro tempore vicario generali admittendam et approbandam abbatissae praelibati conventus pro tempore existenti eadem antetacta autoritate concedentes et reservantes, atque in vim nominationis seu praesentationis sic faetae eiusmodi beneficium ex prima erectione vacans devote nobis dilecto Joanni Martino Hermes clerico coloniensi ad id idoneo reperto aliasque multipliciter commendato