Seite:Zauberwesen und Hexenwahn am Niederrhein.djvu/101

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Emil Pauls: Zauberwesen und Hexenwahn am Niederrhein. In: Beiträge zur Geschichte des Niederrheins, Jahrbuch des Düsseldorfer Geschichtsvereins. 13. Band, 1898. S. 134-242

sive perfidie. Etiam non credatur, quod in diebus Egyptiacis,[1] in constellacionibus, in calendis Januarii et initiis mensium, in mensibus, in diebus, in cursu solis, lune, stellarum seu syderum nichil teneatur superstitiosum, quod aliquod divinum opus vel dominum ex istis sequatur, quasi ex necessitate. Sed quod secundum Augustinum et Ptholomeum, qui per suam sapientiam superaverant in se et precaverunt in multis astrorum influenciam, sic nec istis diebus vel aliis festis etc. mense laute parande sunt occulte cum perfida spe vel observacione neque cum cantu in plateis aut locis occultis sunt chori aut choree ducende cum tali perfidia vel observacione; neque credendum quod aliqua tempora sint fausta vel infausta, fortuita vel infortuita: quia nullus debet propter hoc timere aliquam rem incipere, parare vel facere aut etiam omittere huius modi timore aut spe. Nec ad garritus vel cantus avium, cuculi, corvi, noctue vel aliorum animalium, neque ad volatus avium secundum beatum Thomam,[2] nec ad motum sive motionem alicuius membri cuiuscumque, nec ad aspectum animalis occurentis, monachi[3] aut leporis et huiusmodi: ex omnibus hiis et ex aliis multis diversis, supersticiosis nichil predicatur vel prenosticetur futuri nisi in quantum naturaliter illud sit notum vel divinitus revelatum. Nullus presumat per duodecim signa celi dicere futura de moribus sive actibus, eventibus etiam effectibus alicuius nascentis in illis signis, neque pro domo edificanda neque coniugio sociando neque alio agendo sunt ista observanda neque in omnibus illis que sunt sub imperio et iudicio racionis, aut in quibus quilibet discrete noscere et intelligere quod secundum racionem debet agere. Nec sompnia serves scilicet dubia ad predicandum futura vel occulta videlicet Deuteronomio XVIII.

Nec inspicies elementa per pyromanciam, ydromanciam etc. neque manus per cyromanciam, neque in altaribus neque in phitonibus et (?) in arrepticiis neque in nigromancia et in mortuis neque quocumque modo consulantur demones nec conquerantur eorum consilia vel auxilia; nec credas prestigiis et sensuum illusionibus arte demonum. Nec biviis et auguriis in locis ubi due vie concurrunt, videlicet secundum beatum Thomam;[4] nec in visceribus nec in spatulis animalium nec in mensuris, quibus carminatrices mensurant. Nec in fusis positis in libris vel manibus, nec in punctis protactis vel in talis proiectis, nec in figuris, in cedulis scriptis vel non scriptis et hinc inde receptis; nec credas ferro candenti nec aque bulienti ut quando ordinatur ad iudicandum occulta que divino iudicio sunt reservata. (Es folgt der Hinweis auf zwei Citate, darunter eins des hl. Thomas von Aquin.)


  1. „Unglückstage , den dies atri der Römer gleichwertig, in Kalendern oftmals nur durch ein D oder ein durchgestrichenes D bezeichnet“. (Grotefend, Zeitrechnung des Deutschen Mittelalters etc. I. S. 36.)
  2. Es folgt der Hinweis auf auf eine Stelle bei Thomas (v. Aquin).
  3. Monachus neben solitarius gebraucht zur Bezeichnung des Maulwurfs.
  4. Es folgt der Hinweis auf eine Stelle bei Thomas (v. Aquin).
Empfohlene Zitierweise:
Emil Pauls: Zauberwesen und Hexenwahn am Niederrhein. In: Beiträge zur Geschichte des Niederrheins, Jahrbuch des Düsseldorfer Geschichtsvereins. 13. Band, 1898. S. 134-242. Düsseldorf: Ed. Lintz, 1898, Seite 234. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zauberwesen_und_Hexenwahn_am_Niederrhein.djvu/101&oldid=- (Version vom 1.8.2018)