Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/291

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
A. Das Nürnberger Gesetzbuch
vom 10. Januar 1356.

Omnipotens[1] eterne Deus, spes unica mundi,
Qui celi fabricator ades, qui conditor orbis,
Tu populi memor esto tui. Sic mitis ab alto
Prospice, ne gressum faciat, ubi regnat Erinis,
Imperat Allecto, leges dictante Megera;
Sed pocius virtute tui, quem diligis, huius
Cesaris insignis Karoli, Deus alme, ministra,
Ut valeat ductore pio per amena virecta
Florentum semper nemorum sedesque beatas
Ad latices intrare pios, ubi semina vite
Divinis animantur aquis et fonte superno
Letificata seges spinis mundatur ademptis,
Ut messis queat esse Dei mercisque future
Maxima centenum cumulare per horrea fructum.

Cap.[K 1] I. Qualis esse debeat conductus electorum et a quibus.

II. De electione regis Romanorum.

III. De sessione Treverensis Coloniensis et Maguntinensis archiepiscoporum.

IV. De principibus electoribus in communi.

V. De iure comitis Palatini et eciam Saxonie ducis.

VI. De comparacione principum electorum ad alios principes communes.

VII. De successione principum.

VIII. De regis Boemie et regnicolarum eius immunitate.

IX. De auri argenti et aliarum specierum mineris.

  1. Das folgende Register nach B. F. N. M.

  1. V. 1. 2. 8 (Schluß). 9- 4 = Sedulius, Carmen paschale (ed.
    Huemer) I, 60. 61. 53-59.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 5. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/291&oldid=- (Version vom 1.8.2018)