Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/349

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 6. 7. 63


Karolus Dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex universis sacri imperii fidelibus presentem paginam inspecturis graciam suam et omne bonum.

Decet regiam excellenciam fideles suos, potissime principes electores imperii, qui sibi collateraliter in cottidianis obsequiis et consiliis habent assistere, in eorum antiquis iuribus et honoribus confovere et prosequi cum favore, ut exinde sibi ad ampliora et graciora obsequia fervencius astringantur. Cum igitur inter cetera meritorum prerogativam merito conferencia antiquitas seu veneranda vetustas sanctam Treverensem ecclesiam pre ceteris Germanie ecclesiis insigniverit et decoret, nos omnem prerogativam, quam venerabilis Baldewinus archiepiscopus Treverensis princeps et patruus noster karissimus eiusque predecessores ex hoc tam in prima voce in eleccione Romanorum regis futuri imperatoris quam aliis imperii negociis per principes electores communiter pertractandis hactenus procul dubio habuerunt, et prout hactenus eadem prerogativa usi et gavisi sunt, ex certa nostra sciencia approbamus et confirmamus. Volentes, quod dictus … archiepiscopus et sui successores pretacta prerogativa prime vocis tam in eleccione Romanorum regis futuri imperatoris quam aliis negociis imperii per principes electores, ut prefertur, communiter pertractandis, prout retroactis temporibus ea usi sunt, ita inantea pacifice perfruantur et libere gaudeant perpetuis temporibus successivis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre approbacionis et confirmacionis paginam infringere vel ei ausu temerario quomodolibet contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, preter indignacionem nostram et imperii, quam ipsum incurrere volumus ipso facto, penam centum librarum auri puri, quarum medietatem fisco, id est nostre regali camere, reliquam … archiepiscopo Treverensi pro tempore existenti applicari volumus, se ipso facto noverit incurrisse. Presencium sub nostro maiestatis sigillo testimonio litterarum.

Datum Moguncie anno Domini M°CCC quinquagesimo quarto, indiccione VII, sexto Idus Ianuarii, regnorum nostrorum anno octavo.

Original im Staatsarchiv zu Koblenz. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Majestätssiegel an rot-grüner Seidenschnur. Unter dem Buge: aprobamus. Auf dem Buge: deliberet Rex - . 7. Auf der

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 63. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/349&oldid=- (Version vom 1.8.2018)